Digesta Iustiniani 40.13.4
inscriptio Paulus libro duodecimo quæstionum
D.40.13.4 Licinnius Rufinus Iulio Paulo․ Is cui fideicommissa libertas debebatur post vicensimum annum veniri se passus est: quæro, denegandum sit ei ad libertatem proclamare․ movet me exemplum cuiusvis liberi hominis: nam et si consecutus esset libertatem, se vendidisset, denegaretur ei ad libertatem proclamare, nec debet meliori loco intellegi, quod in servitute constitutus passus est se venum dari, quam si esset libertatem consecutus․ sed e contrario movet me, quod in hoc, de quo quæritur, venditio constitit et est qui veneat, in libero autem homine neque venditio constitit et nihil est quod veneat․ peto itaque plenissime instruas․ respondit: venditio quidem tam servi quam liberi contrahi potest et stipulatio de evictione contrahitur: non enim de eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam adversus hunc nec ad libertatem proclamatio denegatur․ sed is, qui adhuc servus est, etiam invitus veniri potest, quamvis et ipse in eo malus sit, quod de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim ad libertatem perveniat․ quod quidem non potest ei imputari, cui nondum libertas debetur․ pone statuliberum passum se venum dari: nemo dicturus est superveniente condicione, quæ non fuit in eius potestate, libertatis petitionem ei denegandam․ idem puto, etiamsi in ipsius potestate fuit condicio․ sed in proposito magis probandum est, ut denegetur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem et maluit se venum dari, quia indignus est auxilio prætoris fideicommissarii.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
