Digesta Iustiniani 40.12.ult
inscriptio Venuleius libro septimo actionum
D.40.12.44pr. Licet dubitatum antea fuit, utrum servus dumtaxat an libertus iurando patrono obligaretur in his quæ libertatis causa imponuntur, tamen verius est non aliter quam liberum obligari․ ideo autem solet iusiurandum a servis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suæ potestatis esse coepissent, iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti, cum manumissus est, aut iuret aut promittat.
D.40.12.44.1 Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere.
D.40.12.44.2 In eum, qui impubes iuraverit, scilicet qui et iurare potuerit, danda est utilis actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit. potest tamen et impubes operas dare, veluti si nomenculator sit vel histrio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
