Digesta Iustiniani 40.12.9
inscriptio Gaius ad edictum prætoris urbani titulo de liberali causa
D.40.12.9pr. Si pariter adversus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an præsenti soli permissurus sit prætor adversus eum agere, dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi․ sed rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum agere, ut alterius ius incorruptum maneat․ quod si adhuc nondum finito iudicio supervenerit, ad eundem iudicem mittetur, nisi si iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum iudicem inimicum sibi esse adfirmet.
D.40.12.9.1 Idem dicemus et si duo pluresve domini esse dicantur et quidam præsto sint, quidam aberint.
D.40.12.9.2 Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit victus sit, prosit ei, quod posterior vicerit, vel contra, id est ut, cum omnino alteruter vicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi liberti, quod in fraudem patroni servi manumissi sint․ si cui placeat prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exceptioni rei iudicatæ obiciatur replicatio: si cui vero placeat non prodesse, is habebit sequentem dubitationem, utrum id, in quo quis victus est, nullius erit, an eius esse debeat, cum quo actum sit, an potius eius qui vicerit? scilicet ut utilis actio detur ei qui vicerit, minime autem prætor pati debeat, ut pro parte quis servus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
