Digesta Iustiniani 40.12.5
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
D.40.12.5pr. Interest enim nostra libertos libertasque habere.
D.40.12.5.1 Quod si plures ex memoratis personis existant, qui velint pro his litigare, prætoris partes interponendæ sunt, ut eligat, quem potissimum in hoc esse existimat․ quod et in pluribus patronis observari debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
