Digesta Iustiniani 40.12.43
inscriptio Pomponius libro tertio senatus consultorum
D.40.12.43 De his, qui bona eorum quibus serviebant intercepissent, deinde ad libertatem proclamabant, Hadrianus imperator rescripsit, cuius rescripti verba hæc sunt: ‘Sicut non est æquum fiducia libertatis, quæ ex fideicommissi causa præstanda est, intercipere hereditariam pecuniam, ita nec libertati præstandæ moram quæri oportet․ quam primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem constaret, quid servari potest heredi, antequam ad servum manumittendum compelleretur’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
