Digesta Iustiniani 40.12.41
inscriptio Paulus libro singulari de articulis liberalis causæ
D.40.12.41pr. Si in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare volens se ipsum in libertatis esse possessionem.
D.40.12.41.1 Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnove facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere quædam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus serviebat, ausus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
