Digesta Iustiniani 40.12.30
inscriptio Iulianus libro quinto ex Minicio
D.40.12.30 Duobus petentibus hominem in servitutem pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero servus iudicatus est, commodissimum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur existimasse duci servum debere ab eo qui vicisset: cuius sententiæ Cassius quoque est et ego sum․ et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte libertatem eius tueri․ commodius autem est favore libertatis liberum quidem eum esse, compelli autem pretii sui partem viri boni arbitratu victori suo præstare.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
