Digesta Iustiniani 40.12.3.2
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
D.40.12.3pr. Amplius puto naturalibus quoque hoc idem præstandum, ut parens filium in servitute quæsitum et manumissum possit in libertatem vindicare.
D.40.12.3.1 Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate litigare permittitur.
D.40.12.3.2 Cum vero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est dari facultatem etiam matri vel filiabus vel sororibus eius ceterisque mulieribus quæ de cognatione sunt vel etiam uxori adire prætorem et hoc indicare, ut causa cognita et invito ei succurratur.
D.40.12.3.3 Sed et si libertum meum vel libertam dicam, idem erit dicendum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
