Digesta Iustiniani 40.12.24
inscriptio Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
D.40.12.24pr. Ordinata liberali causa liberi loco habetur is, qui de statu suo litigat, ita ut adversus eum quoque, qui se dominum esse dicit, actiones ei non denegentur, quascumque intendere velit: quid enim si quæ tales sint, ut tempore aut morte intereant? quare non concedatur ei litem contestando in tutum eas redigere?
D.40.12.24.1 Quin etiam Servius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum cedere, ex quo lis ordinata sit.
D.40.12.24.2 Sed si cum aliis experiri velit, non est quærendum, an lis ordinata sit, ne inveniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati controversiam moveat, interim actiones excludantur: æque enim ex eventu iudicii liberalis aut utilis aut inanis actio eius efficietur.
D.40.12.24.3 Sed si quas actiones inferat dominus, quæritur, an compellendus sit suscipere iudicium․ et plerique existimant, si in personam agat, suscipere ipsum ad litis contestationem, sed sustinendum iudicium, donec de libertate iudicetur: nec videri præiudicium libertati fieri aut voluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato liberali iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere, ita cum ipso quoque agi potest․ ceterum ex eventu aut utile iudicium erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum fuerit.
D.40.12.24.4 Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo arguatur, Mela ait interim eum cavere debere iudicio se sisti, ne melioris condicionis sit qui dubiæ libertatis est, quam qui certæ: sed sustinendum iudicium, ne præiudicium libertati fiat․ æque si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine agebatur, in libertatem proclamaverit, sustinendum iudicium, ut, si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur iudicium: et, si damnatio facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
