Digesta Iustiniani 40.12.22
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
D.40.12.22pr. Non solus autem emptor, sed et successores eius hac in factum actione agere poterunt.
D.40.12.22.1 Emere sic accipiemus, etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem.
D.40.12.22.2 Sed et si plures emerint, omnes habebunt hanc actionem, sic tamen, ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii habeant actionem: enimvero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actionem․ nec alterius scientia alteri nocebit, vel ignorantia proderit.
D.40.12.22.3 Si eum liberum esse emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc ei non nocebit, quia tunc ignoravit․ sed si tunc sciit, postea dubitare coepit, nihilum proderit.
D.40.12.22.4 Heredi et ceteris successoribus scientia sua nihil nocet, ignorantia nihil prodest.
D.40.12.22.5 Sed si per procuratorem scientem quis emerit, ei nocet, sicuti tutoris quoque nocere Labeo putat.
D.40.12.22.6 Hæc actio post annum non datur, cum sit honoraria: est autem et poenalis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
