Digesta Iustiniani 40.12.21
inscriptio Modestinus libro primo de poenis
D.40.12.21pr. utique eius duplum, quod propter emptionem vel dedit vel obligatus est․ secundum quæ id, quod alter eorum solverit, nihil ad exonerandum alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse․ et ideo post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis, agetur.
D.40.12.21.1 Actionem, quæ ex hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime dicetur, quia verum est auctorem conveniri non posse, post quem ad eum, qui ad libertatem proclamavit, perveniebatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
