Digesta Iustiniani 40.12.20
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
D.40.12.20pr. vel obligatus est, duplari debere.
D.40.12.20.1 Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum est in hoc edictum cadere duplarive.
D.40.12.20.2 Obligatum vel ipsi venditori accipere debemus vel alii obligatum: nam quod dedit, sive ipsi venditori sive alii ex iussu eius sive ipse sive alius dederit, æque continebitur.
D.40.12.20.3 Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: ceterum si potest, dicendum non esse obligatum.
D.40.12.20.4 Interdum evenit, ut is qui comparavit habeat in quadruplum actionem: nam in ipsum quidem, qui sciens pro servo veniit, hinc habet in duplum actionem et præterea in venditorem vel eum, qui duplam promisit, in duplum actio est,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
