Digesta Iustiniani 40.12.16
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo quinto ad edictum
D.40.12.16pr. immo eum, qui finxit se servum et sic veniit decipiendi emptoris causa.
D.40.12.16.1 Si tamen vi metuque compulsus fuit hic qui distractus est, dicemus eum dolo carere.
D.40.12.16.2 Tunc habet emptor hanc actionem, cum liberum esse nesciret: nam si scit liberum et sic emit, ipse se circumvenit.
D.40.12.16.3 Quare si filius familias emit, si quidem ipse scit, pater ignoravit, non adquisiit patri actionem: hoc si peculiari nomine egerit. ceterum si patre mandante, hic quæritur, an filii scientia noceat: et puto adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet.
D.40.12.16.4 Plane si filius ignoravit, pater scit, adhuc dico repellendum patrem, etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater præsens fuit potuitque filium emere prohibere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
