Digesta Iustiniani 40.12.13
inscriptio Gaius ad edictum prætoris urbani titulo de liberali causa
D.40.12.13pr. Illud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa factum sit․ ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur.
D.40.12.13.1 Item certum est tam res nostras quam res alienas, quæ tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, veluti commodatas et locatas: certe depositæ apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem non pertinent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
