Digesta Iustiniani 40.12.1
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
D.40.12.1pr. Si quando is, qui in possessione servitutis constitutus est, litigare de condicione sua non patitur, quod forte sibi suoque generi vellet aliquam iniuriam inferre, in hoc casu æquum est quibusdam personis dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium in sua potestate esse: nam etiamsi nolit filius, pro eo litigabit․ sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, quia semper parentis interest filium servitutem non subire.
D.40.12.1.1 Versa etiam vice dicemus liberis parentium etiam invitorum eandem facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, si parentem servum habeat.
D.40.12.1.2 Idcirco visum est cognatis etiam hoc dari debere,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
