Digesta Iustiniani 4.9.6
inscriptio Paulus libro vicensimo secundum ad edictum
D.4.9.6pr. Licet gratis navigaveris vel in caupona gratis deverteris, non tamen in factum actiones tibi denegabuntur, si damnum iniuria passus es.
D.4.9.6.1 Si servo meo in nave vel in caupona utaris et damnum mihi det vel furtum faciat, quamquam et furti actio et damni iniuria mecum sit, hæc tamen actio, quia in factum est, etiam servi mei nomine adversus te competit․ idem dicetur, et si communis sit: tu tamen quod mihi præstiteris eius nomine, vel communi dividundo vel pro socio actione, aut si partem eius vel totum conduxisti, etiam ex conducto habebis me obligatum.
D.4.9.6.2 Sed si damnum in eo datum sit ab alio, qui in eadem nave vel caupona est, cuius factum prætor æstimare solet, non putat Pomponius eius nomine hanc actionem utilem futuram.
D.4.9.6.3 In factum actione caupo tenetur pro his, qui habitandi causa in caupona sunt: hoc autem non pertinet ad eum, qui hospitio repentino recipitur, veluti viator.
D.4.9.6.4 Possumus autem furti vel damni iniuriæ actione uti cum nautis, ut certi hominis factum arguamus: sed una contenti esse debebimus, et si cum exercitore egerimus, præstare ei debemus actiones nostras, quamvis ex conducto actio adversus eos competat exercitori․ sed si absolutus sit exercitor hac actione, deinde agatur cum nauta, exceptio dabitur, ne sæpius de eiusdem hominis admisso quæratur. et contra, si de admisso unius hominis actum sit, deinde in factum actione agatur, exceptio dabitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
