Digesta Iustiniani 4.9.5.pr
inscriptio Gaius libro quinto ad edictum provinciale
D.4.9.5pr. Nauta et caupo et stabularius mercedem accipiunt non pro custodia, sed nauta ut traiciat vectores, caupo ut viatores manere in caupona patiatur, stabularius ut permittat iumenta apud eum stabulari: et tamen custodiæ nomine tenentur․ nam et fullo et sarcinator non pro custodia, sed pro arte mercedem accipiunt, et tamen custodiæ nomine ex locato tenentur.
D.4.9.5.1 Quæcumque de furto diximus, eadem et de damno debent intellegi: non enim dubitari oportet, quin is, qui salvum fore recipit, non solum a furto, sed etiam a damno recipere videatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
