Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.9.3

NAUTÆ CAUPONES STABULARII UT RECEPTA RESTITUANT

inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad edictum

D.4.9.3pr. Et ita de facto vectorum etiam Pomponius libro trigensimo quarto scribit․ idem ait, etiamsi nondum sint res in navem receptæ, sed in litore perierint, quas semel recepit, periculum ad eum pertinere.

D.4.9.3.1 Ait prætor: ‘nisi restituent, in eos iudicium dabo’․ ex hoc edicto in factum actio proficiscitur․ sed an sit necessaria, videndum, quia agi civili actione ex hac causa poterit: si quidem merces intervenerit, ex locato vel conducto: sed si tota navis locata sit, qui conduxit ex conducto etiam de rebus quæ desunt agere potest: si vero res perferendas nauta conduxit, ex locato convenietur: sed si gratis res susceptæ sint, ait Pomponius depositi agi potuisse. miratur igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint civiles: nisi forte, inquit, ideo, ut innotesceret prætor curam agere reprimendæ improbitatis hoc genus hominum: et quia in locato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat præstatur, at hoc edicto omnimodo qui recepit tenetur, etiamsi sine culpa eius res periit vel damnum datum est, nisi si quid damno fatali contingit․ inde Labeo scribit, si quid naufragio aut per vim piratarum perierit, non esse iniquum exceptionem ei dari․ idem erit dicendum et si in stabulo aut in caupona vis maior contigerit.

D.4.9.3.2 Eodem modo tenentur caupones et stabularii, quo exercentes negotium suum recipiunt: ceterum si extra negotium receperunt, non tenebuntur.

D.4.9.3.3 Si filius familias aut servus receperit et voluntas patris domini intervenit, in solidum erit conveniendus․ item si servus exercitoris subripuit vel damnum dedit, noxalis actio cessabit, quia ob receptum suo nomine dominus convenitur․ sin vero sine voluntate exerceant, de peculio dabitur.

D.4.9.3.4 Hæc autem rei persecutionem continet, ut Pomponius ait, et ideo et in heredem et perpetuo dabitur.

D.4.9.3.5 Novissime videndum, an eiusdem rei nomine et de recepto honoraria actione et furti agendum sit: et Pomponius dubitat: sed magis est, ut vel officio iudicis vel doli exceptione alterutra esse contentus debeat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑