Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.9.1.2

NAUTÆ CAUPONES STABULARII UT RECEPTA RESTITUANT

inscriptio Ulpianus libro quarto decimo ad edictum

D.4.9.1pr. Ait prætor: ‘Nautæ caupones stabularii quod cuiusque salvum fore receperint nisi restituent, in eos iudicium dabo’.

D.4.9.1.1 Maxima utilitas est huius edicti, quia necesse est plerumque eorum fidem sequi et res custodiæ eorum committere․ ne quisquam putet graviter hoc adversus eos constitutum: nam est in ipsorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia daretur cum furibus adversus eos quos recipiunt coeundi, cum ne nunc quidem abstineant huiusmodi fraudibus.

D.4.9.1.2 Qui sunt igitur, qui teneantur, videndum est․ ait prætor ‘nautæ’. nautam accipere debemus eum qui navem exercet: quamvis nautæ appellantur omnes, qui navis navigandæ causa in nave sint: sed de exercitore solummodo prætor sentit․ nec enim debet, inquit Pomponius, per remigem aut mesonautam obligari, sed per se vel per navis magistrum: quamquam si ipse alicui e nautis committi iussit, sine dubio debeat obligari.

D.4.9.1.3 Et sunt quidam in navibus, qui custodiæ gratia navibus præponuntur, ut ναυφύλακες et diætarii․ si quis igitur ex his receperit, puto in exercitorem dandam actionem, quia is, qui eos huiusmodi officio præponit, committi eis permittit, quamquam ipse navicularius vel magister id faciat, quod χειρέμβολον appellant․ sed et si hoc non exercet, tamen de recepto navicularius tenebitur.

D.4.9.1.4 De exercitoribus ratium, item lyntrariis nihil cavetur: sed idem constitui oportere Labeo scribit, et hoc iure utimur.

D.4.9.1.5 Caupones autem et stabularios æque eos accipiemus, qui cauponam vel stabulum exercent, institoresve eorum․ ceterum si qui opera mediastini fungitur, non continetur, ut puta atriarii et focarii et his similes.

D.4.9.1.6 Ait prætor: ‘quod cuius salvum fore receperint’: hoc est quamcumque rem sive mercem receperint․ inde apud Vivianum relatum est ad eas quoque res hoc edictum pertinere, quæ mercibus accederent, veluti vestimenta quibus in navibus uterentur et cetera quæ ad cottidianum usum habemus.

D.4.9.1.7 Item Pomponius libro trigensimo quarto scribit parvi referre, res nostras an alienas intulerimus, si tamen nostra intersit salvas esse: etenim nobis magis, quam quorum sunt, debent solvi․ et ideo si pignori merces accepero ob pecuniam nauticam, mihi magis quam debitori nauta tenebitur, si ante eas suscepit.

D.4.9.1.8 Recipi autem salvum fore utrum si in navem res missæ ei adsignatæ sunt: an et si non sint adsignatæ, hoc tamen ipso, quod in navem missæ sunt, receptæ videntur? et puto omnium eum recipere custodiam, quæ in navem illatæ sunt, et factum non solum nautarum præstare debere, sed et vectorum,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑