Digesta Iustiniani 4.8.42
inscriptio Papinianus libro secundo responsorum
D.4.8.42 Arbiter intra certum diem servos restitui iussit, quibus non restitutis poenæ causa fisco secundum formam compromissi condemnavit: ob eam sententiam fisco nihil adquiritur, sed nihilo minus stipulationis poena committitur, quod ab arbitro statuto non sit obtemperatum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
