Digesta Iustiniani 4.8.30
inscriptio Paulus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.30 Si quis rem, de qua compromissum sit, in iudicium deducat, quidam dicunt prætorem non intervenire ad cogendum arbitrum sententiam dicere, quia iam poena non potest esse, atque si solutum est compromissum․ sed si hoc optinuerit, futurum est, ut in potestate eius, quem pænitet compromisisse, sit compromissum eludere․ ergo adversus eum poena committenda est lite apud iudicem suo ordine peragenda.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
