Digesta Iustiniani 4.8.3
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.3pr. Labeo ait, si compromisso facto sententia dicta est, quo quis a minore viginti quinque annis tutelæ absolveretur, ratum id a prætore non habendum: neque poenæ eo nomine commissæ petitio dabitur.
D.4.8.3.1 Tametsi neminem prætor cogat arbitrium recipere, quoniam hæc res libera et soluta est et extra necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere prætor putat: non tantum quod studeret lites finiri, verum quoniam non deberent decipi, qui eum quasi virum bonum disceptatorem inter se elegerunt․ finge enim post causam iam semel atque iterum tractatam, post nudata utriusque intima et secreta negotii aperta, arbitrum vel gratiæ dantem vel sordibus corruptum vel alia qua ex causa nolle sententiam dicere: quisquamne potest negare æquissimum fore prætorem interponere se debuisse, ut officium quod in se recepit impleret?
D.4.8.3.2 Ait prætor: ‘Qui arbitrium pecunia compromissa receperit.’
D.4.8.3.3 Tractemus de personis arbitrantium․ et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit perfungi, etiamsi sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus vel potestate, consul forte vel prætor, quoniam in hoc imperium non habet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
