Digesta Iustiniani 4.8.27.4
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.27pr. Diem proferre vel præsens vel per nuntium vel per epistulam potest.
D.4.8.27.1 Si heredis mentio vel ceterorum facta in compromisso non fuerit, morte solvetur compromissum: nec utimur Labeonis sententia, qui existimavit, si arbiter aliquem pecuniam dare iusserit et is decesserit antequam daret, poenam committi, licet heres eius paratus sit offerre.
D.4.8.27.2 Stari autem debet sententiæ arbitri, quam de ea re dixerit, sive æqua sive iniqua sit: et sibi imputet qui compromisit․ nam et divi Pii rescripto adicitur: ‘vel minus probabilem sententiam æquo animo ferre debet’.
D.4.8.27.3 Si plures arbitri fuerint et diversas sententias dixerint, licebit sententia eorum non stari: sed si maior pars consentiat, ea stabitur, alioquin poena committetur․ inde quæritur apud Iulianum, si ex tribus arbitris unus quindecim, alius decem, tertius quinque condemnent, qua sententia stetur: et Iulianus scribit quinque debere præstari, quia in hanc summam omnes consenserunt.
D.4.8.27.4 Si quis litigatorum defuerit, quia per eum factum est, quo minus arbitretur, poena committetur․ proinde sententia quidem dicta non coram litigatoribus non valebit, nisi in compromissis hoc specialiter expressum sit, ut vel uno vel utroque absente sententia promatur: poenam autem is qui defuit committit, quia per eum factum est quo minus arbitretur.
D.4.8.27.5 Coram autem dicere sententiam videtur, qui sapientibus dicit: ceterum coram furioso vel demente non videtur dici: item coram pupillo non videri sententiam dictam, nisi tutor præsens fuit: et ita de his omnibus Iulianus libro quarto digestorum scribit.
D.4.8.27.6 Et si quis præsens arbitrum sententiam dicere prohibuit, poena committetur.
D.4.8.27.7 Sed si poena non fuisset adiecta compromisso, sed simpliciter sententia stari quis promiserit, incerti adversus eum foret actio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
