Digesta Iustiniani 4.8.23.1
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.23pr. Celsus ait, si arbiter intra kalendas Septembres dari iusserit nec datum erit, licet postea offeratur, attamen semel commissam poenam compromissi non evanescere, quoniam semper verum est intra kalendas datum non esse: sin autem oblatum accepit, poenam petere non potest doli exceptione removendus․ contra, ubi dumtaxat dare iussus est.
D.4.8.23.1 Idem ait, si iusserit me tibi dare et valetudine sis impeditus, quo minus accipias, aut alia iusta ex causa, Proculum existimare poenam non committi, nec si post kalendas te parato accipere non dem․ sed ipse recte putat duo esse arbitri præcepta, unum pecuniam dari, aliud intra kalendas dari: licet igitur in poenam non committas, quod intra calendas non dederis, quoniam per te non stetit, tamen committis in eam partem, quod non das.
D.4.8.23.2 Idem ait nihil aliud esse sententiæ stare posse, quam id agere, quantum in ipso sit, ut arbitri pareatur sententiæ.
D.4.8.23.3 Idem Celsus ait, si arbiter me tibi certa die pecuniam dare iusserit, tu accipere noluisti, posse defendi ipso iure poenam non committi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
