Digesta Iustiniani 4.8.21
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.21pr. Quid tamen si de pluribus controversiis sumptus est nihil sibi communibus et de una sententiam dixit, de aliis nondum, numquid desiit esse arbiter? videamus igitur, an in prima controversia possit mutare sententiam, de qua iam dixerat․ et multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam compromissum est, an non: nam si de omnibus, poterit mutare (nondum enim dixit sententiam): quod si et separatim, quasi plura sunt compromissa, et ideo quantum ad illam controversiam pertinet, arbiter esse desierat.
D.4.8.21.1 Si arbiter ita pronuntiasset nihil videri Titium debere Seio: tametsi Seium non vetuisset petere, tamen si quid petisset, videri contra sententiam arbitri fecisse: et id Ofilius et Trebatius responderunt.
D.4.8.21.2 Solutioni diem posse arbitrum statuere puto: et ita et Trebatius videtur sentire.
D.4.8.21.3 Pomponius ait inutiliter arbitrum incertam sententiam dicere, ut puta: ‘quantum ei debes redde’: ‘divisioni vestræ stari placet’: ‘pro ea parte, quam creditoribus tuis solvisti, accipe’.
D.4.8.21.4 Item si arbiter poenam ex compromisso peti vetuerit, in libro trigensimo tertio apud Pomponium scriptum habeo non valere: et habet rationem, quia non de poena compromissum est.
D.4.8.21.5 Papinianus libro tertio quæstionum ait, si, cum dies compromissi finiretur, prolato die litigatores denuo in eum compromiserint nec secundi compromissi arbitrium receperit, non esse cogendum recipere, si ipse in mora non fuit, quo minus partibus suis fungeretur: quod si per eum factum est, æquissimum esse cogi eum a prætore sequens recipere․ quæ quæstio ita procedit, si nihil in priore compromisso de die proferendo caveatur: ceterum si cavebatur et ipse protulit, mansit arbiter.
D.4.8.21.6 Plenum compromissum appellatur, quod ‘de rebus controversiisve’ compositum est: nam ad omnes controversias pertinet․ sed si forte de una re sit disputatio, licet pleno compromisso actum sit, tamen ex ceteris causis actiones superesse: id enim venit in compromissum, de quo actum est ut veniret․ sed est tutius, si quis de certa re compromissum facturus sit, de ea sola exprimere in compromisso.
D.4.8.21.7 Non debent autem obtemperare litigatores, si arbiter aliquid non honestum iusserit.
D.4.8.21.8 Si intra diem compromissi aditus arbiter post diem compromissi adesse iusserit, poena non committetur.
D.4.8.21.9 Si quis ex litigatoribus ideo non adfuerit, quod valetudine vel rei publicæ causa absentia impeditus sit aut magistratu aut alia iusta de causa, poenam committi Proculus et Atilicinus aiunt: sed si paratus sit in eundem compromittere, actionem denegari aut exceptione tutum fore․ sed hoc ita demum verum erit, si arbiter recipere in se arbiterium fuerit paratus: nam invitum non esse cogendum Iulianus libro quarto digestorum recte scribit: ipse autem nihilo minus poena absolvitur.
D.4.8.21.10 Si arbiter iussit puta in provincia adesse litigatores, cum Romæ esset in eum compromissum, an ei impune non pareatur, quæritur․ et est verius, quod Iulianus ait libro quarto, eum locum compromisso inesse, de quo actum sit ut promitteretur: impune igitur ei non parebitur, si alio loci adesse iusserit․ quid ergo, si non appareat, de quo loco actum sit? melius dicetur eum locum contineri, ubi compromissum est․ quid tamen si in eo loco, qui sit circa urbem, adesse iusserit? Pegasus admittit valere iussum․ quod puto ita verum esse, si et eius sit auctoritatis arbiter, ut in secessibus soleat agere, et litigatores facile eo loci venire possint.
D.4.8.21.11 Sed si in aliquem locum inhonestum adesse iusserit, puta in popinam vel in lupanarium, ut Vivianus ait, sine dubio impune ei non parebitur: quam sententiam et Celsus libro secundo digestorum probat․ unde eleganter tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste venire non possit, alter possit, et is non venerit, qui sine sua turpitudine eo venire possit, is venerit, qui inhoneste venerat, an committatur poena compromissi an quasi opera non præbita․ et recte putat non committi: absurdum enim esse iussum in alterius persona ratum esse, in alterius non.
D.4.8.21.12 Intra quantum autem temporis, nisi detur quod arbiter iusserit, committatur stipulatio, videndum est․ et si quidem dies adiectus non sit, Celsus scribit libro secundo digestorum inesse quoddam modicum tempus: quod ubi præterierit, poena statim peti potest: et tamen, inquit, et si dederit ante acceptum iudicium, agi ex stipulatu non poterit:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
