Digesta Iustiniani 4.8.19
inscriptio Paulus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.19pr. Qualem autem sententiam dicat arbiter, ad prætorem non pertinere Labeo ait, dummodo dicat quod ipsi videtur․ et ideo si sic fuit in arbitrum compromissum, ut certam sententiam dicat, nullum esse arbitrium, nec cogendum sententiam dicere Iulianus scribit libro quarto digestorum.
D.4.8.19.1 Dicere autem sententiam existimamus eum, qui ea mente quid pronuntiat, ut secundum id discedere eos a tota controversia velit. sed si de pluribus rebus sit arbiterium receptum, nisi omnes controversias finierit, non videtur dicta sententia, sed adhuc erit a prætore cogendus.
D.4.8.19.2 Unde videndum erit, an mutare sententiam possit․ et alias quidem est agitatum, si arbiter iussit dari, mox vetuit, utrum eo quod iussit an eo quod vetuit stari debeat․ et Sabinus quidem putavit posse. Cassius sententiam magistri sui bene excusat et ait Sabinum non de ea sensisse sententia, quæ arbitrium finiat, sed de præparatione causæ: ut puta si iussit litigatores calendis adesse, mox idibus iubeat: nam mutare eum diem posse․ ceterum si condemnavit vel absolvit, dum arbiter esse desierit, mutare sententiam non posse,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
