Digesta Iustiniani 4.8.17
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.17pr. Item si unus ex litigatoribus bonis suis cedat, Iulianus libro quarto digestorum scribit non esse cogendum arbitrum sententiam dicere, cum neque agere neque conveniri possit.
D.4.8.17.1 Si multo post revertantur ad arbitrum litigatores, non esse cogendum sententiam dicere Labeo scribit.
D.4.8.17.2 Item si plures sunt qui arbitrium receperunt, nemo unus cogendus erit sententiam dicere, sed aut omnes aut nullus.
D.4.8.17.3 Inde Pomponius libro trigensimo tertio quærit, si ita sit compromissum, ut quod Titio disceptatori placet, id Seius pronuntiet, quis sit cogendus? et puto tale arbitrium non valere, in quo libera facultas arbitri sententiæ non est futura.
D.4.8.17.4 Sed si ita sit compromissum arbitratu Titii aut Seii fieri, Pomponius scribit et nos putamus compromissum valere: sed is erit cogendus sententiam dicere, in quem litigatores consenserint.
D.4.8.17.5 Si in duos fuerit sic compromissum, ut, si dissentirent, tertium adsumant, puto tale compromissum non valere: nam in adsumendo possunt dissentire․ sed si ita sit, ut eis tertius adsumeretur Sempronius, valet compromissum, quoniam in adsumendo dissentire non possunt.
D.4.8.17.6 Principaliter tamen quæramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos prætor debeat sententiam dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem․ in impari enim numero idcirco compromissum admittitur, non quoniam consentire omnes facile est, sed quia etsi dissentiant, invenitur pars maior, cuius arbitrio stabitur․ sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet prætor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur.
D.4.8.17.7 Celsus libro secundo digestorum scribit, si in tres fuerit compromissum, sufficere quidem duorum consensum, sed si præsens fuerit et tertius: alioquin absente eo licet duo consentiant, arbitrium non valere, quia in plures fuit compromissum et potuit præsentia eius trahere eos in eius sententiam:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
