Digesta Iustiniani 4.8.11
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.8.11pr. litigatores ierint, mox ad eundem arbitrum redierint, prætorem non debere eum cogere inter eos disceptare, qui ei contumeliam hanc fecerunt, ut eum spernerent et ad alium irent.
D.4.8.11.1 Arbitrum autem cogendum non esse sententiam dicere, nisi compromissum intervenerit.
D.4.8.11.2 Quod ait prætor: ‘pecuniam compromissam’, accipere nos debere, non si utrimque poena nummaria, sed si et alia res vice poenæ, si quis arbitri sententia non steterit, promissa sit: et ita Pomponius scribit․ quid ergo, si res apud arbitrum depositæ sunt eo pacto, ut ei daret qui vicerit, vel ut eam rem daret, si non pareatur sententiæ, an cogendus sit sententiam dicere? et puto cogendum. tantundem et si quantitas certa ad hoc apud eum deponatur․ proinde et si alter rem, alter pecuniam stipulanti promiserit, plenum compromissum est et cogetur sententiam dicere.
D.4.8.11.3 Interdum, ut Pomponius scribit, recte nudo pacto fiet compromissum, ut puta si ambo debitores fuerunt et pacti sunt, ne petat quod sibi debetur qui sententiæ arbitri non paruit.
D.4.8.11.4 Item Iulianus scribit non cogendum arbitrum sententiam dicere, si alter promiserit, alter non.
D.4.8.11.5 Idem dicit, et si sub condicione fuerit poena compromissa, veluti ‘si navis ex Asia venerit, tot milia’: non enim prius arbitrum cogendum sententiam dicere, quam condicio exstiterit: ne sit inefficax deficiente condicione․ et ita Pomponius libro trigensimo tertio ad edictum scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
