Digesta Iustiniani 4.7.4.ult
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.7.4pr. Item si res fuerint usucaptæ ab eo cui alienatæ sint nec peti ab hoc possint, locum habet hoc edictum.
D.4.7.4.1 Itemque fieri potest, ut sine dolo malo quidem possidere desierit, verum iudicii mutandi causa id fiat․ sunt et alia complura talia. potest autem aliquis dolo malo desinere possidere nec tamen iudicii mutandi causa fecisse nec hoc edicto teneri: neque enim alienat, qui dumtaxat omittit possessionem․ non tamen eius factum improbat prætor, qui tanti habuit re carere, ne propter eam sæpius litigaret (hæc enim verecunda cogitatio eius, qui lites exsecratur, non est vituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere vult, litem ad alium transfert, ut molestum adversarium pro se subiciat.
D.4.7.4.2 Pedius libro nono non solum ad dominii translationem hoc edictum pertinere ait, verum ad possessionis quoque: alioquin cum quo in rem agebatur, inquit, si possessione cessit, non tenebitur.
D.4.7.4.3 Si quis autem ob valetudinem aut ætatem aut occupationes necessarias litem in alium transtulerit, in ea causa non est, ut hoc edicto teneatur, cum in hoc edicto doli mali fiat mentio․ ceterum erit interdictum et per procuratores litigare dominio in eos plerumque ex iusta causa translato.
D.4.7.4.4 Ad iura etiam prædiorum hoc edictum pertinet, modo si dolo malo fiat alienatio.
D.4.7.4.5 Hæc actio in id quod interest competit․ proinde si res non fuit petitoris aut si is qui alienatus est sine culpa decessit, cessat iudicium, nisi si quid actoris præterea interfuit.
D.4.7.4.6 Hæc actio non est poenalis, sed rei persecutionem arbitrio iudicis continet, quare et heredi dabitur: in heredem autem
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
