Digesta Iustiniani 4.6.9
inscriptio Callistratus libro secundo edicti monitorii
D.4.6.9 Succurritur etiam ei, qui in vinculis fuisset․ quod non solum ad eum pertinet, qui publica custodia coercetur, sed ad eum quoque, qui a latronibus aut prædonibus vel potentiore vi oppressus vinculis coercebatur․ vinculorum autem appellatio latius accipitur: nam etiam inclusos veluti lautumiis vinctorum numero haberi placet, quia nihil intersit, parietibus an compedibus teneatur․ custodiam autem solam publicam accipi Labeo putat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
