Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.6.28

EX QUIBUS CAUSIS MAIORES VIGINTI QUINQUE ANNIS IN INTEGRUM RESTITUUNTUR

inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum

D.4.6.28pr. Nec non et si quis de causa probabili afuerit, deliberare debet prætor, an ei subveniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiæ causam.

D.4.6.28.1 Item si quis nec in custodia nec in vinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc recedere non potest, captus sit, restituetur et adversus eum dabitur restitutio.

D.4.6.28.2 ‘Quod eius’ inquit prætor ‘per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.’ quæ clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges non prohibeant.

D.4.6.28.3 Si quis sæpius rei publicæ causa afuit, ex novissimo reditu tempus restitutionis esse ei computandum Labeo putat․ sed si omnes quidem absentiæ annum colligant, singulæ minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an vero tantum temporis, quantum novissima eius absentia occupavit, videndum: et puto annum dandum.

D.4.6.28.4 Si cum in provincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi experiundi potestatem habeam? et ait Labeo non cedere․ ego autem puto hoc ita verum, si ius revocandi domum adversarius habuit: si minus, videri esse experiundi potestatem, quia et Romæ contestari litem potuit.

D.4.6.28.5 Exemplo rescissoriæ actionis etiam exceptio ei, qui rei publicæ causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto vindicentur.

D.4.6.28.6 In actione rescissoria, quæ adversus militem competit, æquissimum esse Pomponius ait eius quoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum præstare: ergo et militi debebunt restitui: utrimque actio erit,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑