Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.6.26.2

EX QUIBUS CAUSIS MAIORES VIGINTI QUINQUE ANNIS IN INTEGRUM RESTITUUNTUR

inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum

D.4.6.26pr. Sed et si per prætorem stetit, restitutio indulgebitur.

D.4.6.26.1 Adversus relegatum restitutionem faciendam ex generali clausula Pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relinquere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum.

D.4.6.26.2 Ait prætor: ‘aut cum eum invitum in ius vocare non liceret neque defenderetur’․ hæc clausula ad eos pertinet, quos more maiorum sine fraude in ius vocare non licet, ut consulem prætorem ceterosque, qui imperium potestatemve quam habent․ sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos prætor prohibet sine permissu suo vocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et parentes.

D.4.6.26.3 Deinde adicit ‘neque defenderetur’: quod ad omnes supra scriptos pertinet præterquam ad eum, qui absens quid usu cepit: quoniam plene supra de eo cautum est.

D.4.6.26.4 Ait prætor: ‘sive cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur’․ hoc quo? ut si per dilationes iudicis effectum sit, ut actio eximatur, fiat restitutio․ sed et si magistratus copia non fuit, Labeo ait restitutionem faciendam․ per magistratus autem factum ita accipiendum est, si ius non dixit: alioquin si causa cognita denegavit actionem, restitutio cessat: et ita Servio videtur․ item per magistratus factum videtur, si per gratiam aut sordes magistratus ius non dixerit: et hæc pars locum habebit, nec non et superior ‘secumve agendi potestatem non faciat’: nam id egit litigator, ne secum agatur, dum iudicem corrumpit.

D.4.6.26.5 Actio exempta sic erit accipienda, si desiit agere posse.

D.4.6.26.6 Et adicitur: ‘sine dolo malo ipsius’, videlicet ut, si dolus eius intervenit, ne ei succurratur: ipsis enim delinquentibus prætor non subvenit․ proinde si, dum vult apud sequentem prætorem agere, tempus frustratus est, non ei subvenietur․ sed et si, dum decreto prætoris non obtemperat, iurisdictionem ei denegaverit, non esse eum restituendum Labeo scribit․ idemque si ex alia iusta causa non fuerit ab eo auditus.

D.4.6.26.7 Si feriæ extra ordinem sint indictæ, ob res puta prospere gestas vel in honorem principis, et propterea magistratus ius non dixerit, Gaius Cassius nominatim edicebat restituturum se, quia per prætorem videbatur factum: sollemnium enim feriarum rationem haberi non debere, quia prospicere eas potuerit et debuerit actor, ne in eas incidat․ quod verius est, et ita Celsus libro secundo digestorum scribit․ sed cum feriæ tempus eximunt, restitutio dumtaxat ipsorum dierum facienda est, non totius temporis․ et ita Iulianus libro quarto digestorum scribit: ait enim rescissionem usucapionis ita faciendam, ut hi dies restituantur, quibus actor agere voluit et interventu feriarum impeditus est.

D.4.6.26.8 Quotiens per absentiam quis non toto tempore aliquem exclusit, ut puta rem tuam possedi uno minus die statuto in usucapionibus tempore, deinde rei publicæ causa abesse coepi, restitutio adversus me unius diei facienda est.

D.4.6.26.9 ‘Item’, inquit prætor, ‘si qua alia mihi iusta causa videbitur, in integrum restituam.’ hæc clausula edicto inserta est necessario: multi enim casus evenire potuerunt, qui deferrent restitutionis auxilium, nec singillatim enumerari potuerunt, ut, quotiens æquitas restitutionem suggerit, ad hanc clausulam erit descendendum․ ut puta legatione quis pro civitate functus est: æquissimum est eum restitui, licet rei publicæ causa non absit: et sæpissime constitutum est adiuvari eum debere, sive habuit procuratorem sive non․ idem puto, et si testimonii causa sit evocatus ex qualibet provincia vel in urbem vel ad principem: nam et huic sæpissime est rescriptum subveniri․ sed et his, qui cognitionis gratia vel appellationis peregrinati sunt, similiter subventum․ et generaliter quotienscumque quis ex necessitate, non ex voluntate afuit․ dici oportet ei subveniendum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑