Digesta Iustiniani 4.6.23.4
inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum
D.4.6.23pr. Ait prætor: ‘inve vinculis esset, secumve agendi potestatem non faceret’․ hæc persona merito adiecta est: fieri enim poterat, ut quis in vinculis præsens esset, vel in publica vel in privata vincula ductus: nam et eum qui in vinculis est, si modo non sit in servitute, posse usu adquirere constat․ sed et is, qui in vinculis est si defendatur, cessat restitutio.
D.4.6.23.1 Is autem, qui apud hostes est, nihil per usum sibi adquirere potest, nec coeptam possessionem poterit implere, dum est apud hostes: hoc amplius nec postliminio reversus reciperabit per usum dominii adquisitionem.
D.4.6.23.2 Item ei, qui per captivitatem fundi possessionem vel usus fructus quasi possessionem amisit, succurrendum esse Papinianus ait, et fructus quoque medio tempore ab alio ex usu fructu perceptos debere captivo restitui æquum putat.
D.4.6.23.3 Hi plane, qui fuerunt in potestate captivi, usu rem adquirere possunt ex re peculiari: et æquum erit ex hac clausula præsentibus, id est qui non sunt in captivitate, subveniri, si cum non defenderentur usucaptum quid sit․ sed et si dies actionis, quæ adversus captivum competebat, exierit, succurretur adversus eum.
D.4.6.23.4 Deinde adicit prætor: ‘secumve agendi potestatem non faceret’, ut si, dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta vel quid ex supra scriptis contigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non latitet: finge enim, dum advocationes postulat, diem exisse, vel dum alia mora iudicii contingit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
