Digesta Iustiniani 4.6.22
inscriptio Paulus libro duodecimo ad edictum
D.4.6.22pr. Ergo sciendum est non aliter hoc edictum locum habere, quam si amici eius interrogati fuerint, an defendant, aut si nemo sit, qui interrogari potest․ ita enim absens defendi non videtur, si actor ultro interpellat nec quisquam defensioni se offerat: eaque testatione complecti oportet.
D.4.6.22.1 Sicut igitur damno eos adfici non vult, ita lucrum facere non patitur.
D.4.6.22.2 Quod edictum etiam ad furiosos et infantes et civitates pertinere Labeo ait.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
