Digesta Iustiniani 4.6.21.2
inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum
D.4.6.21pr. ‘Item’, ait prætor, ‘si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneve qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur.’ quam clausulam prætor inseruit, ut quemadmodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et adversus ipsas succurrit, ne capiant.
D.4.6.21.1 Et erit notandum, quod plus prætor expressit, cum adversus eos restituit, quam cum ipsis subvenit: nam hic non certas personas enumeravit adversus quas subvenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est.
D.4.6.21.2 Hæc autem restitutio locum habet, sive per se sive per subiectas sibi personas usu adquisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor․ nam si fuit procurator, cum habueris quem convenias, non debet inquietari․ ceterum si non existebat defensor, æquissimum erat subveniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, prætor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si vero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti.
D.4.6.21.3 Defendi autem non is videtur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non est defensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudicatum solvi satisdetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
