Digesta Iustiniani 4.6.15
inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum
D.4.6.15pr. Ab hostibus autem captis postliminio reversis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subveniri præter eos, qui in servitute detinentur․ ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator (ut plerumque) fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo.
D.4.6.15.1 Non minus autem ab hostibus capto quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum videtur.
D.4.6.15.2 Si damni infecti missus sit in ædes militis, si quidem præsente eo iussit prætor possideri, non restituitur, sin vero absente eo, dicendum subveniri ei debere.
D.4.6.15.3 Sed quod simpliciter prætor edixit ‘posteave’ ita accipiendum est, ut, si inchoata sit bonæ fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reverso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita demum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis conducit, sarcinulas componit, quærit advocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum Neratius scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
