Digesta Iustiniani 4.6.14
inscriptio Callistratus libro secundo edicti monitorii
D.4.6.14 Item ei succurritur, qui in hostium potestate fuit, id est ab hostibus captus․ nam transfugis nullum credendum est beneficium tribui, quibus negatum est postliminium․ poterant tamen, qui in hostium potestate essent, illa parte edicti contineri, qua loquitur de his qui in servitute fuerint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
