Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.5.7.1

DE CAPITE MINUTIS

inscriptio Paulus libro undecimo ad edictum

D.4.5.7pr. Tutelas etiam non amittit capitis minutio exceptis his, quæ in iure alieno personis positis deferuntur․ igitur testamento dati vel ex lege vel ex senatus consulto erunt nihilo minus tutores: sed legitimæ tutelæ ex duodecim tabulis intervertuntur eadem ratione, qua et hereditates exinde legitimæ, quia adgnatis deferuntur, qui desinunt esse familia mutati․ ex novis autem legibus et hereditates et tutelæ plerumque sic deferuntur, ut personæ naturaliter designentur: ut ecce deferunt hereditatem senatus consulta matri et filio.

D.4.5.7.1 Iniuriarum et actionum ex delicto venientium obligationes cum capite ambulant.

D.4.5.7.2 Si libertate adempta capitis deminutio subsecuta sit, nulli restitutioni adversus servum locus est, quia nec prætoria iurisdictione ita servus obligatur, ut cum eo actio sit: sed utilis actio adversus dominum danda est, ut Iulianus scribit, et nisi in solidum defendatur, permittendum mihi est in bona quæ habuit mitti.

D.4.5.7.3 Item cum civitas amissa est, nulla restitutionis æquitas est adversus eum, qui amissis bonis et civitate relicta nudus exulat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑