Digesta Iustiniani 4.4.9.pr
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.4.4.9pr. Si ex causa iudicati pignora minoris capta sint et distracta, mox restitutus sit adversus sententiam præsidis vel procuratoris Cæsaris, videndum, an ea revocari debeant, quæ distracta sunt: nam illud certum est pecuniam ex causa iudicati solutam ei restituendam. sed interest ipsius corpora potius habere: et puto interdum permittendum, id est si grande damnum sit minoris.
D.4.4.9.1 In dotis quoque modo mulieri subvenitur, si ultra vires patrimonii vel totum patrimonium circumscripta in dotem dedit.
D.4.4.9.2 Nunc videndum minoribus utrum in contractibus captis dumtaxat subveniatur, an etiam delinquentibus: ut puta dolo aliquid minor fecit in re deposita vel commodata vel alias in contractu, an ei subveniatur, si nihil ad eum pervenit? et placet in delictis minoribus non subveniri․ nec hic itaque subvenietur․ nam et si furtum fecit vel damnum iniuria dedit, non ei subvenietur․ sed si, cum ex damno dato confiteri possit ne dupli teneatur, maluit negare: in hoc solum restituendus sit, ut pro confesso habeatur․ ergo et si potuit pro fure damnum decidere magis quam actionem dupli vel quadrupli pati, ei subvenietur.
D.4.4.9.3 Si mulier, cum culpa divertisset, velit sibi subveniri, vel si maritus, puto restitutionem non habendam: est enim delictum non modicum․ nam et si adulterium minor commisit, ei non subvenitur.
D.4.4.9.4 Papinianus ait, si maior annis viginti, minor viginti quinque se in servitutem venire patiatur, id est si pretium participatus est, non solere restitui: sed hoc merito, quoniam res nec capit restitutionem, cum statum mutat.
D.4.4.9.5 Si in commissum incidisse vectigalis dicatur, erit in integrum restitutio․ quod sic erit accipiendum, si non dolus ipsorum interveniat: ceterum cessabit restitutio.
D.4.4.9.6 Adversus libertatem quoque minori a prætore subveniri impossibile est,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
