Digesta Iustiniani 4.4.44
inscriptio Ulpianus libro quinto opinionum
D.4.4.44 Non omnia, quæ minores annis viginti quinque gerunt, irrita sunt, sed ea tantum, quæ causa cognita eiusmodi deprehensa sunt, vel ab aliis circumventi vel sua facilitate decepti aut quod habuerunt amiserunt, aut quod adquirere emolumentum potuerunt omiserint, aut se oneri quod non suscipere licuit obligaverunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
