Digesta Iustiniani 4.4.39
inscriptio Scævola libro secundo digestorum
D.4.4.39pr. Intra utile tempus restitutionis apud præsidem petierunt in integrum restitutionem minores et de ætate sua probaverunt: dicta pro ætate sententia adversarii, ut impedirent cognitionem præsidis, ad imperatorem appellaverunt: præses in eventum appellationis cetera cognitionis distulit․ quæsitum est: si finita appellationis apud imperatorem cognitione et iniusta appellatione pronuntiata egressi ætatem deprehendantur, an cetera negotii implere possunt, cum per eos non steterit, quo minus res finem accipiat? respondi secundum ea quæ proponuntur perinde cognosci atque si nunc intra ætatem essent.
D.4.4.39.1 Vendentibus curatoribus minoris fundum emptor extitit Lucius Titius et sex fere annis possedit et longe longeque rem meliorem fecit: quæro, cum sint idonei curatores, an minor adversus Titium emptorem in integrum restitui possit․ respondi ex omnibus quæ proponerentur vix esse restituendum, nisi si maluerit omnes expensas, quas bona fide emptor fecisse adprobaverit, ei præstare, maxime cum sit ei paratum promptum auxilium curatoribus eis idoneis constitutis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
