Digesta Iustiniani 4.4.38
inscriptio Paulus libro primo decretorum
D.4.4.38pr. Æmilius Larianus ab Ovinio fundum Rutilianum lege commissoria emerat data parte pecuniæ, ita ut si intra duos menses ab emptione reliqui pretii partem dimidiam non solvisset, inemptus esset, item si intra alios duos menses reliquum pretium non numerasset, similiter esset inemptus․ intra priores duos menses Lariano defuncto Rutiliana pupillaris ætatis successerat, cuius tutores in solutione cessaverunt․ venditor denuntiationibus tutoribus sæpe datis post annum eandem possessionem Claudio Telemacho vendiderat․ pupilla in integrum restitui desiderabat: victa tam apud prætorem quam apud præfectum urbi provocaverat․ putabam bene iudicatum, quod pater eius, non ipsa contraxerat: imperator autem motus est, quod dies committendi in tempus pupillæ incidisset eaque effecisset, ne pareretur legi venditionis․ dicebam posse magis ea ratione restitui eam, quod venditor denuntiando post diem, quo placuerat esse commissum, et pretium petendo recessisse a lege sua videretur: non me moveri quod dies postea transisset, non magis quam si creditor pignus distraxisset, post mortem debitoris die solutionis finita. quia tamen lex commissoria displicebat ei, pronuntiavit in integrum restituendam․ movit etiam illud imperatorem, quod priores tutores, qui non restitui desiderassent, suspecti pronuntiati erant.
D.4.4.38.1 Quod dicitur non solere filiis familias post emancipationem adhuc minoribus succurri in his, quæ omisissent manentes in potestate, tunc recte dicitur, cum patri adquirere possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
