Digesta Iustiniani 4.4.37
inscriptio Tryphoninus libro tertio disputationum
D.4.4.37pr. Auxilium in integrum restitutionis exsecutionibus poenarum paratum non est: ideoque iniuriarum iudicium semel omissum repeti non potest.
D.4.4.37.1 Sed et in sexaginta diebus præteritis, in quibus iure mariti sine calumnia vir accusare mulierem adulterii potest, denegatur ei in integrum restitutio: quod ius omissum si nunc repetere vult, quid aliud quam delicti veniam, id est calumniæ deprecatur? et cum neque in delictis neque calumniatoribus prætorem succurrere oportere certi iuris sit, cessabit in integrum restitutio․ in delictis autem minor annis viginti quinque non meretur in integrum restitutionem, utique atrocioribus, nisi quatenus interdum miseratio ætatis ad mediocrem poenam iudicem produxerit․ sed ut ad legis Iuliæ de adulteriis coercendis præcepta veniamus, utique nulla deprecatio adulterii poenæ est, si se minor annis adulterum fateatur․ dixi, nec si quid eorum commiserit, quæ pro adulterio eadem lex punit, veluti si adulterii damnatam sciens uxorem duxerit, aut in adulterio deprehensam uxorem non dimiserit, quæstumve de adulterio uxoris fecerit, pretiumve pro comperto stupro acceperit, aut domum præbuerit ad stuprum adulteriumve in eam committendum: et non sit ætatis excusatio adversus præcepta legum ei, qui dum leges invocat, contra eas committit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
