Digesta Iustiniani 4.4.32
inscriptio Paulus libro primo quæstionum
D.4.4.32 Minor viginti quinque annis adito præside ex aspectu corporis falso probavit perfectam ætatem: curatores cum intellexissent esse minorem perseveraverunt in administratione: medio tempore post probatam ætatem ante impletum vicensimum quintum annum solutæ sunt adulescenti pecuniæ debitæ easque male consumpsit․ quæro cuius sit periculum: et quid si curatores quoque in eodem errore perseverassent, ut putarent maiorem esse et abstinuissent se ab administratione, curationem etiam restituissent, an periculum temporis, quod post probatam ætatem cessit, ad eos pertineat? respondi: hi qui debita exsolverunt liberati iure ipso non debent iterum conveniri․ plane curatores, qui scientes eum minorem esse perseveraverunt in eodem officio, non debuerunt eum pati accipere pecunias debitas et debebunt hoc nomine conveniri․ quod si et ipsi decreto præsidis crediderunt et administrare cessaverunt vel etiam rationem reddiderunt, similes sunt ceteris debitoribus, ideoque non conveniuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
