Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.4.24

DE MINORIBUS VIGINTI QUINQUE ANNIS

inscriptio Paulus libro primo sententiarum

D.4.4.24pr. Quod si minor sua sponte negotiis maioris intervenerit, restituendus erit, ne maiori damnum accidat․ quod si hoc facere recusaverit, tunc si conventus fuerit negotiorum gestorum, adversus hanc actionem non restituitur: sed compellendus est sic ei cedere auxilio in integrum restitutionis, ut procuratorem eum in rem suam faciat, ut possit per hunc modum damnum sibi propter minorem contingens resarcire.

D.4.4.24.1 Non semper autem ea, quæ cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed ad bonum et æquum redigenda sunt, ne magno incommodo huius ætatis homines adficiantur nemine cum his contrahente et quodammodo commercio eis interdicetur․ itaque nisi aut manifesta circumscriptio sit aut tam neglegenter in ea causa versati sunt, prætor interponere se non debet.

D.4.4.24.2 Scævola noster aiebat, si quis iuvenili levitate ductus omiserit vel repudiaverit hereditatem vel bonorum possessionem, si quidem omnia in integro sint, omnimodo audiendus est: si vero iam distracta hereditate et negotiis finitis ad paratam pecuniam laboribus substituti veniat, repellendus est: multoque parcius ex hac causa heredem minoris restituendum esse.

D.4.4.24.3 Si servus vel filius familias minorem circumscripserit, pater dominusve quod ad eum pervenerit restituere iubendus est, quod non pervenerit ex peculio eorum præstare: si ex neutro satisfiet et dolus servi intervenerit, aut verberibus castigandus aut noxæ dedendus erit․ sed et si filius familias hoc fecit, ob dolum suum condemnabitur.

D.4.4.24.4 Restitutio autem ita facienda est, ut unusquisque integrum ius suum recipiat․ itaque si in vendendo fundo circumscriptus restituetur, iubeat prætor emptorem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere, nisi si tunc dederit, cum eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in ea pecunia, quæ ei consumpturo creditur, sed parcius in venditione, quia æs alienum ei solvitur, quod facere necesse est, credere autem non est necesse․ nam et si origo contractus ita constitit, ut infirmanda sit, si tamen necesse fuit pretium solvi, non omnimodo emptor damno adficiendus est.

D.4.4.24.5 Ex hoc edicto nulla propria actio vel cautio proficiscitur: totum enim hoc pendet ex prætoris cognitione.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑