Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.4.23

DE MINORIBUS VIGINTI QUINQUE ANNIS

inscriptio Paulus libro undecimo ad edictum

D.4.4.23 Cum mandato patris filius familias res administraret, non habet beneficium restitutionis: nam et si alius ei mandasset, non succurreretur, cum eo modo maiori potius consuleretur, cuius damno res sit cessura․ sed si eventu damnum minor passurus sit, quia quod præstiterit servare ab eo cuius negotia gessit non potest, quia is non erit solvendo, sine dubio prætor interveniet․ si autem ipse dominus minor sit, procurator vero maioris ætatis, non potest facile dominus audiri, nisi si mandatu eius gestum erit nec a procuratore servari res possit․ ergo et si procuratorio nomine minor circumscriptus sit, imputari debet hoc domino, qui tali commisit sua negotia․ idque et Marcello placet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑