Digesta Iustiniani 4.4.20.pr
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.4.4.20pr. Papinianus libro secundo responsorum ait exuli reverso non debere prorogari tempus in integrum restitutionis statutum, quia afuit, cum potuerit adire prætorem per procuratorem, nec dixit, vel præsidem ubi erat․ sed quod idem dicit et indignum esse propter irrogatam poenam, non recte: quid enim commune habet delictum cum venia ætatis?
D.4.4.20.1 Si quis tamen maior viginti quinque annis intra tempus restitutionis statutum contestatus postea destiterit, nihil ei proficit ad in integrum restitutionem contestatio, ut est sæpissime rescriptum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
