Digesta Iustiniani 4.4.18.3
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.4.4.18pr. Minor autem magistratus contra sententiam maiorum non restituet.
D.4.4.18.1 Si autem princeps sententiam dixit, perraro solet permittere restitutionem et induci in auditorium suum eum, qui per infirmitatem ætatis captum se dicat, dum ea, quæ pro causa sunt, dicta non allegat vel ab advocatis proditum queratur․ denique Glabrionem Acilium divus Severus et imperator Antoninus non audierunt incolorate restitui desiderantem adversus fratrem post speciem in auditorio eorum finitam.
D.4.4.18.2 Sed et Percennio Severo contra res bis iudicatas in integrum restitui divus Severus et imperator Antoninus permiserunt in auditorio suo examinari.
D.4.4.18.3 Idem imperator Licinnio Frontoni rescripsit insolitum esse post sententiam vice sua ex appellatione dictam alium in integrum restitutionem tribuere nisi solum principem.
D.4.4.18.4 Sed et si ab imperatore iudex datus cognoscat, restitutio ab alio nisi a principe, qui iudicem destinavit, non fiet.
D.4.4.18.5 Non solum autem minoribus, verum successoribus quoque minorum datur in integrum restitutio, etsi sint ipsi maiores.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
