Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.4.16.1

DE MINORIBUS VIGINTI QUINQUE ANNIS

inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum

D.4.4.16pr. In causæ cognitione etiam hoc versabitur, num forte alia actio possit competere citra in integrum restitutionem․ nam si communi auxilio et mero iure munitus sit, non debet ei tribui extraordinarium auxilium: ut puta cum pupillo contractum est sine tutoris auctoritate nec locupletior factus est.

D.4.4.16.1 Item relatum est apud Labeonem, si minor circumscriptus societatem coierit vel etiam donationis causa, nullam esse societatem nec inter maiores quidem et ideo cessare partes prætoris: idem et Ofilius respondit: satis enim ipso iure munitus est.

D.4.4.16.2 Pomponius quoque refert libro vicensimo octavo, cum quidam heres rogatus esset fratris filiæ complures res dare ea condicione, ut, si sine liberis decessisset, restitueret eas heredi et hæc defuncto herede heredi eius cavisset se restituturam, Aristonem putasse in integrum restituendam․ sed et illud Pomponius adicit, quod potuit incerti condici hæc cautio etiam a maiore: non enim ipso iure, sed per condictionem munitus est.

D.4.4.16.3 Et generaliter probandum est, ubi contractus non valet, pro certo prætorem se non debere interponere.

D.4.4.16.4 Idem Pomponius ait in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire.

D.4.4.16.5 Nunc videndum, qui in integrum restituere possunt․ et tam præfectus urbi quam alii magistratus pro iurisdictione sua restituere in integrum possunt, tam in aliis causis quam contra sententiam suam.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑