Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.4.13

DE MINORIBUS VIGINTI QUINQUE ANNIS

inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum

D.4.4.13pr. In causæ cognitione versabitur, utrum soli ei succurrendum sit, an etiam his qui pro eo obligati sunt, ut puta fideiussoribus․ itaque si cum scirem minorem et ei fidem non haberem, tu fideiusseris pro eo, non est æquum fideiussori in necem meam subveniri, sed potius ipsi deneganda erit mandati actio․ in summa perpendendum erit prætori, cui potius subveniat, utrum creditori an fideiussori: nam minor captus neutri tenebitur․ facilius in mandatore dicendum erit non debere ei subvenire: hic enim velut adfirmator fuit et suasor, ut cum minore contraheretur․ unde tractari potest, minor in integrum restitutionem utrum adversus creditorem an et adversus fideiussorem implorare debeat․ et puto tutius adversus utrumque: causa enim cognita et præsentibus adversariis vel si per contumaciam desint in integrum restitutiones perpendendæ sunt.

D.4.4.13.1 Interdum autem restitutio et in rem datur minori, id est adversus rei eius possessorem, licet cum eo non sit contractum․ ut puta rem a minore emisti et alii vendidisti: potest desiderare interdum adversus possessorem restitui, ne rem suam perdat vel re sua careat, et hoc vel cognitione prætoria vel rescissa alienatione dato in rem iudicio․ Pomponius quoque libro vicensimo octavo scribit Labeonem existimasse, si minor viginti quinque annis fundum vendidit et tradidit, si emptor rursus eum alienavit, si quidem emptor sequens scit rem ita gestam, restitutionem adversus eum faciendam: si ignoravit et prior emptor solvendo esset, non esse faciendam: sin vero non esset solvendo, æquius esse minori succurri etiam adversus ignorantem, quamvis bona fide emptor est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑